8.4.13

[II] ad Aristotelis Metaphysicam, Α 980a, 21:


πάντες ἄνθρωποι τοῦ εἰδέναι ὀρέγονται φύσει. [Arist. (op.) gr., v. alt., p. 980a]1 1 determinatio enim quaedam hic sive quaedam sciendi causae delimitatio, neutiquam causativa, fundativa tamen; igitur necessitas nonnulla. ita logice ‘φύσει’, scilicet ‘natura’, cum ‘πάντες’, scilicet ‘omnes’, accomodatur accordaturque, id est universim conceptimque ita, universalibus conceptis ipsis. sed certae relativitatis ab ‘ὀρέγονται’, scilicet ‘desiderant’, datur possibilitas; verum enimvero, ut clare videtur, vocabulum istud ex eo, quod logice in universo atque in concipiendo determinari intellegimus, exsistit. inde necessitatis quaepiam expressionem —illae necessitatis, quae in naturae naturalitate naturaliter insistit, nempe φύσει—, exprimit quidem τὸ ὀρέγειν; cui ergo cogitationis gravitas graviora quam eas vocabulorum aliorum est. 2 breviter: colliga ‘φύσει’ cum ‘πάντες’, dein ipsam colligationem cum ‘ὀρέγονται’, postremo ‘ὀρέγονται’ cum subsequentibus ‘ἡ τῶν αἰσθήσεων ἀγάπησις’, scilicet ’sensuum dilectio’.


1iuxta Bessarione et Moerbeka interpretibus: omnes homines natura scire desiderant. [Arist. (op.) lat., v. ter., p. 481] [Arist. Lat., XXV, 3.2, p. 11]


Conspectus librorum

[Arist. (op.) gr.]   ARISTOTELES, (opera) graece, ex recensione Immanuelis Bekkeri. Edidit Academia Regia Borussica, Berolini, apud Georgium Reimerum, a. 1831.
[Arist. (op.) lat.]   ARISTOTELES, (opera) latine, interpretibus variis. Edidit Academia Regia Borussica, Berolini, apud Georgium Reimerum, a.1831.
[Arist. Lat.]   Aristoteles Latinus XXV, 3.2: Aristoteles, Metaphysica. Recensio et translatio Guillelmi Moerbeka, ed. Gudrun Vuillemin-Diem. Leiden, New York, Köln, 1995.

No hay comentarios: